1 | Negant plerique nostros secundum artem scripsisse. |
2 | Nec nos obnitimur; non enim secundum artem scripserunt, sed secundum gratiam, quae super omnem artem est; scripserunt enim quae Spiritus iis loqui dabat. |
3 | Sed tamen ii, qui de arte scripserunt, de eorum scriptis artem invenerunt, et condiderunt commenta artis, et magisteria (Act. II, 4). |